

Epistola I ad Corinthos*
Caput 14: Versus 22
Itaque linguae in signum.Id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur, signum sit quia propter perfidiam factum est ne audientes intelligant: hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita.